Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 293
Unproofread scanNot analysed yet
Ita hic quoque, quamvis dies naturalis decurrit interim, dum non tantum integra revolutio Telluris existit, sed etiam particula de subeunte altera revolutione: tamen Astronomi comparant totum diei tempus, perfecto &in se redeunti circulo, quae traducatur per terminum gradus Solis, proximum loco Solis per diem integram, ac si nihil ei circulo insuper accederet: vel, ac si Sol ratione motus proprij, quiesceret in vno quolibet initio gradus Eclipticae, per integram diem, postea subitò &in momento, saltum faceret ad initium gradus sequentis. An verò sic non turbatur certitudo computationis, rationumque Astronomicarum: Quicquid per hanc fictionem peccatur, id penitus insensibile &in vna die: quare Veteres id non curandum censuerunt; quod hic vnaquaelibet dies seorsim consideretur, non verò vt prius naturales, sic hic etiam artificiales aliquot accumulentur. Quomodo perficitur mensura diei noctisque artifici alis? Vel circino, si descriptus sit in sphaera circulus diei Naturalis. Nam quae est proportio segmentorum, cuiesque circuli factorum, ab Horizonte ad se mutuo in quolibet terrae loco; eadem est ibi &proportio diei ad suam noctem, Sole in illo Eclipticae gradu versante, per quem transit circulus. Hanc rationem Veteres tenuerunt praecipuè in metienda longitudine dici noctisque, &longissimae &brevissimae, eo quod eorum circuli, hoc est, Tropici, in sphaera exprimantur, potissimum ob hunc vsum. Vel calculo &Aequatore circulo, seu A scensionibus obliquis semicirculorum Eclipticae, quorum qui locum Solis antecedit, ascensionem obliquam habet, noctis indicem &mensuram, qui sequitur, diei.