Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 298
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem hoc discrimen, in illis prolixis diebus, quod intra Polarem arcticum, hoc aevo longiores sunt dies isti continui ęstivi, noctibus continuis hibernis, adeoque subipso Polo dies, octiduo longior nocte: intra polarem antarcticum fit contrarium. Causa est in motu Solis tardiore, per Hemisphaerium Boreale, quàm per Australe, vt dicetur in Theoricâ doctrinâ. Proba haec omnia &singula, tam per circulos dterum naturalium, quam per Ascensiones? 1. Quod ab aequatore vsque ad polarem nulla dies areat sua nocte. Quia Vertex extra polarem est, polus igitur Ecliptica mobis semper ad septentrionem est, igitur omnes partes Ecli pticae, cum in meridianum veniunt, supra Horizentem sunt, quare etiam omnium partes oppositae, sub Horizonte sunt Omnium igitur partium paralleli, hoc est, omnes crreuli dierum naturalium, secantur ab Horizonte: seu omnia puncta Eclipticae oriuntur, &occidunt, &Sol in ijs omnibus. Quod sub polari dies longissima, excrescat i horas 24. vt &Nox longissima. Si enim Vertex in polarem incidit, polus igitur P.