Latin
303
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 303
Unproofread scanNot analysed yet
At penes nos Europaeos, cum evidentiora sint dierum discrimina, &in septentrione brevi terrarum intervallo, multum inter se dissimilia, adeoque quibusdam diebus, nullus ortus vel occasus commodior, visa est ratio numerandi horas, à meridie &media nocte, easque toto anno aequales vsurpare; haec enim vniversa lior est observatuque facilis &magni vsus, in dinumeranda diei noctisque longitudine. Accessit automaterum horologiorum inventio, quae facilius aequales horas indicat, quàm inaequales, cujusmodi macninis, cum tota Europa referta sit, horae &aequales inoleverunt, inaequales in desuetudinem abierunt. Cur autem in 12. partes dicisus est tamdies quam nox, potius quam alio numero? Consentaneum est, primos authores in hoc voluisse imitari naturam anni, in quò duodecim menses, totidem lunationibus constituuntur ferè. Nam indidem factum, vt Zodiacus in duodena signa, &As in partes seu vncias totidem divideretur; vt lib: II dictum: Accedit &commoditas numeri duodenarij, qui habet partes, dimidiam, tertiam, quartam, sextam, &duodeciHermes Trismegistus fertur, hunc elegisse numerum, quod Apis Bos, quem Aegyptij pro numine colunt, quotidie duodecies vrinam faceret; indeque ὡρας dictos ab, οὔρον urina. Moestlinus existimat, morem transumptum à Gallinaceis, quod illi cantus suos, tam noctu quam interdiu, duodenis interstitijs dispensent. rijus Visus es diversa diei initia statuere, recense igitur consuetudines nationum, rationesque cujusque circa hoc diet ini tium? Etsi principium diei, ex ipso coelo naturâ nullu est; in terra tamen manifesta sunt discrimina lucis &tenebrarum, praesentiae &absentiae Solis, &permutatio nis vnius in alterum: quam veluti naturalem sepem plerique spectant. Igitur Iudaei incipiunt à Vespera, juxta natu ram spectantes etiam creationis ordinem, Mundoe nim jam condito, adhuc erant tenebrae, quibus successit lux, factumque est ex Vespera &Mane dies vnus.