# Epitome astronomiae Copernicanae 307

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/307

Recentiores igitur, vt concinnius disponerent horas, nec injuriam cuiquam Planetarum facerent, contendunt, aliam esse faciendam horarum distributionem, sic vt illae etiam intra vnam & eandem diem observentur inaequales, & illae solae aequales, quae meridiem, quaeque mediam noctem aequalibus circumstant interstitijs, sic vt in exemplo allegato meridiana saltem hora sit dupla ad horam mediae noctis, caeterae versus ortum & occasum paulatim ad aequalitatem reducantur, sic vt vltima diei sit paulò longior primâ noctis, & circa ortum & occasum toto anno temporales ab aequinoctialibus minimum differant: qua ratione futurum, vt in aequinoctijs Temporales horae rursum sint eaedem cum aequalibus seu aequinoctialibus. Alij, quibus ratio ista operosa videtur, contendunt, magis esse consentaneum, naturam sequi in hac inaequalitate, & omnium plane dierum totius anni horas inter sese inaequales statuere, sic vt ascensio obliqua cujusque dimidij signi in Ecliptica, seu graduum 15. à loco Solis initio facto metiatur vnam horam temporalem: qua ratione in aequinoctio vernali brevissimae essent horae circumstantes ortum; longissimae, quae circumstant occasum; essetque inaequalitas horarum per diei partes ambulatoria, annuo circuitu. Cordati verò Astrologi, qui naturae etiam respectum habent, haec dominia Planetarum aspernantur; itaque & distributionum harum subtilitatem ociosam asse censent.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
