# Epitome astronomiae Copernicanae 308

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE CREPVSCVLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/308

DE CREPVSCVLIS, Noctis artificialis accidente. Quomodo longitudinem Crepusculi inquirimus? Datam esse oportet altitudinem poli PR, decli nationem Solis ST, & profunditatem Solis sub Hori zonte OS à qui incipit, crepusculum. Ea statuitur 16. 18. vel 19. graduum, vj libro primo dictum, & parte quinta dicetur amplius. Assum pto igitur Naddir & LPO, lo Australi si declinatio est Au strina & altitudine Solis in He misphaerio infero OS tantâ, quanta est nobis profundi tas Solis: vel si septentrionalis, assumpto latere in Verticali, excedente quadrantem, & Hemisphaerio supero, quaeritur per doctrinam partis primae, TI, vel AT distantia Solis à Meridiani semicirculo illic inferiore, quae nobis denotat medium noctis, hic superiore PA qui nobis denotat Meridiem, & comparatur cum Hora ortus Solis, ab eâdem media nocte vel meridie numerata. Exempla sunt parte quinta.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
