Latin
PARS PRIMA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
liaria 26. Si ergò gradus r. M. 5o. Valet milliaria 26: totus ambitus graduum 360. Valebit milliaria 5ros. Sed ambitus est ad diametrum ut 22. ad 7. Sti ergo ambitus 2. Valet milliaria 51os. diameter 7. Valebit milliaria 1615. &semidiameter milliaria 807. Quanta igitur censetur hodte Semidiametros Terrae? Communiter hodie 15. Milliaria Germanica mediocria numerantur in gradus singulos, ut ita veniant toti circumferentiae 5400. semidiametro 860. ferè. Computamus autem in unum milliare Germaninis Italica 4. seu 4. millia Passuum Geometricorum, quorum quilibet habeat pedes 5. pes 4. palmos. Stadia verò in milliari Italico insunt octo, in Germanico 32, auodlibet 125. passuum. Ita unus gradus occupat secundum hodiernos stadia 480. ; &tota circumferentia staQuid de hoc Veteres prodiderunt? Veteres inter initia nascentis Astronomiae minus accurati fuêre. Nam Eratosthenes, qui vixit ante Chii. stum, stadia 259000 prodit. Ejus ratiocinatio talis. In Syene Sol in aestivo solstitio, hora meridiana illuminat fundos puteorum, fit igitur praecise ibi verticalis. At Alexandriae tum absistit a vertice unâ quinquagesima parte circuli, hoc est gradibus 7. &12. minutis. At intervallum itinerarium inter locum vtrumque censetur 5000.