Latin
DE CREPVSCVLIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 313
Unproofread scanNot analysed yet
Vnitatis, dicuntur numeri, vnitas verò non venit in censum numerorum, sed statuitur pro illorum principio: Sic etiam hic inclinatio tanta, quae efficiebat in medio horam vnam, non habita fuit pro inclinatióne seu climate. Accessit alia causa, quod interiora &aequatori proxima loca minus erant habitata &cognita: cum qui Astronomicas apparentias illo tempore conscribebant. illi studerent illas accommodare ad vsum circumjectarum &cognitarum Nationum. Num tantûmmodo à numeris denominarunt Climata Imò crebrior magisque ad vsum accommodata erat denominatio ab insignioribus locis, circa medium cujusque Climatis, jacentibus. Itaque haec erant illis nominam Δια Μερσης, διὰ Συήνης, διὰ Λλεξανδρέίας τῆς Λιγύπτου, διὰ Βόδου, διὰ Ρώμης, διὰ Πόντου, οἱὰ Βορυθένεος Australia denominari possent à Borealibus, quorum sunt rationes oppositae, vt Λντι διὰ Μερόης. Quis est vsus doctrinae de climatibus! Potissimus ejus vsus versatur in explicandis &intelligendis scriptis veterum Astronomorum, Geographorum &Medicorum.