Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 317
Unproofread scanNot analysed yet
Appropinquatio solis ad verticem, temporibus meridianis, est causa aestatis, &recessus ejus à vertice in horis meridianis, quando omnium proximus esse potest Vertici, est causa hyemis. Vnde est hic accessus &recessus Solis? Ex obliquitate Eclipticae sub qua Sol videtur inNam ejus semicirculus ab aequatore vergit cedere. versus septentrionem 23. s. gradibus, alter totidem gradibus in meridiem infra aequatorem dejectus est. Summa vtriusque, 47. grad. efficit variationem altitudinum Solis Meridianarum, plus quam semissem anguli recti. Cur autem Sol altus &Gertici propinquus magis calefacit, quam humilis &horiZonti approximans? Quia quanto altior, tanto rectiori radio ferit planitiem Telluris, tanto igitur fortius. Humilis vero ex obliquo terras illuminat, quae irradiatio, vt alias in ictibus, ob declivitatem irrita &imbecillis efficitur. Quomodo describuntur &definiuntur anni quatuor partes, Ver, Aestas, Autumnus, Hyems? Ver in Zona temperata est illud temporis spaquo Sol ab Aequinoctio ascendit ad solstitium, cium Astas, a Solstitio ad Aquinoctium autumnale, Autumnus ab eo ad Solstitium alterum brumale, Hyems Solstitio brumali ad vernale aequinoctium.