# Epitome astronomiae Copernicanae 319

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/319

Nam etsi Sol aeque altus est in medio Tauri & in Medio leonis: at crassum Terrae corpus demum incipit calefieri, Sole in Tauro versante: At in Leonem Sole transgresso, calor jam tres Menses duravit; & Terrae jam antea fervefactae, novus quotidie calor superingeritur; caloresque haerentes aliquamdiu in materia accumulantur. Haec etiam causa est, cur dies serventior sit duabus horis post meridiem, quàm ipsâ horam meridianâ De hyeme judicium idem esto. Nam etsi quadrantes, autumnalis & hyemalis, humilitate Solis aequales sunt: per autumnum tamen calor est aliquis, Hyeme merum frigus: quia Sole post ęquinoctium paulatim discedente a nostro Hemisphaerio, terra caloris aliquid ex aestate retinens, tempore opus habet, vt refrigeretur: Hyeme verò terra jam satis frigefacta, nivibusque & glaciei crustis obtecta, non ita facile a radijs solis nudari refocillari & calefieri potest, etsi sol sese paulatim à puncto Eclipticae humilimo per eosdem gradus altitudinis, quos habuit in Rutumnali quadrante, sustollit. Rectè itaque faciunt Astronomi, quod tempora à qualitatibus denominata redigunt intra metas Cuadrantum Cardinalium, non punctorum intermediorum, Quae est Zonarum quinque comparatio cum quatuor anni Tempestaribus? Torrida respondet aestati, Frigida Hyemi. Temperata vero, Veri & autumno. Quo argumento nititur hac comparatio? Quia aestus causam, diximus esse Solis altitudinem, consummatum igitur aestum praestat consummata Solis altitudo, quando sola agit, non adjuta tempote.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
