# Epitome astronomiae Copernicanae 322

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/322

In summa, Zona Torrida perpetuam quodam modo sentit aestatem, respectu Zonarum caeterarum; hyemem, hoc est, frigora penè nulla. Temperatur tamen, cum ferventissima est, perpetuis imbribus, & coelo nubilo, aut ventis frigidis flantibus ex Montanis altissimis, quae in illa Zona nihilominus nive perpetuo sunt tecta. Sentiturque gratissi ma haec & efficacissima refrigeratio, primum atque quis se vel sub arboris campestris vmbram ex violentissimis Solis radijs receperit: vt testantur, qui multorum annorum experientiam illis in locis sibi compararunt. Sub Tropico, in confinio Zonarum, Torridae & Temperatae, primum incipit aestas vnica confici in ipse alto solstitio & die longissima. tunc enim Sol illis per verticem transit; teliquo anni tempore toto praeter Ver ticem iicem vectus, in Austrum declinat. Aestus autem hic est violentissimus, longeque intensior, quam in locis versus Aequatorem, vel sub eo: quia Sol tunc & à vertice demittit radios, & multos ordine meridies, nulla propemodum mutatione declinationis animaduersâ, continuè aifligit, & dies longos, noctes breves esficit. Quin etiam hisce saeculis, sub Tropico Cancri violentiores sunt istae causae, quam sub Capricorni; quod Sol motu proprio, diutius in septentrione commorari viitur, quàm in Austro. Inter Tropicum & Polarem, seu in Zona temperata, loca Tropico vicina nihil differunt ab ijs qui sub ipso Tropico.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
