Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 325
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Polarem &Polum seu in Zonae frigidae lateribus hyems est prope continua, aestas nulla, nisi si resolutionem glaciei velimus aestarem appellare: cujus respectu, quo propius polum venitur hoc humilior quidem Sol est meridianis horis dierum Solstitialium, at vicissim hoc etiam altior manet in medijs noctibus, illa anni parte quando non occidit, atque ita glacies &nives &gelu induratas glebas vndique circumvectus, nullo spacio concesso frigoribus ad se recolligenda per suam absentiam, quippe nunquam absens, aliquid sanè virium per aestatem colligit ad dissolvendum gel, minus quidem propè polarem; plus verò versus Polum ipsum. E contra frigoris hyemalis diuturnitas augetur lcum ipsa nocte continua: cui tamen succedit aliqua adhuc vicissitudo dierum &noctium, &in eorum medio fruuntur aequinoctiorum binorum conspectu, praeter Polstitium aestivum. At hybernum Solstitium, seu Solis In maxima declinatione meridiana consistentis observationem longa illis nox, &Terrae glacialis Horizon superjectus occultant &eripiunt.