# Epitome astronomiae Copernicanae 325

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/325

Inter Polarem & Polum seu in Zonae frigidae lateribus hyems est prope continua, aestas nulla, nisi si resolutionem glaciei velimus aestarem appellare: cujus respectu, quo propius polum venitur hoc humilior quidem Sol est meridianis horis dierum Solstitialium, at vicissim hoc etiam altior manet in medijs noctibus, illa anni parte quando non occidit, atque ita glacies & nives & gelu induratas glebas vndique circumvectus, nullo spacio concesso frigoribus ad se recolligenda per suam absentiam, quippe nunquam absens, aliquid sanè virium per aestatem colligit ad dissolvendum gel, minus quidem propè polarem; plus verò versus Polum ipsum. E contra frigoris hyemalis diuturnitas augetur lcum ipsa nocte continua: cui tamen succedit aliqua adhuc vicissitudo dierum & noctium, & in eorum medio fruuntur aequinoctiorum binorum conspectu, praeter Polstitium aestivum. At hybernum Solstitium, seu Solis In maxima declinatione meridiana consistentis observationem longa illis nox, & Terrae glacialis Horizon superjectus occultant & eripiunt.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
