Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 327
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum autem glaciei niviumque per integrum semestre absentiae solis colligatur, quanta vis sit iilius hyemis, cuilibet facile est aestimare, &Hollandi nonnulli in rem praesentem venerunt. Ac etsi frigora haec terram incrustantia, non penerrant interiora ejus viscera; ersi terra intus naturali facultate calet, etsi Sol praesens toto semestri, glaciemque circumvectus aequabiliter, eamque ex omni latere lambens liquans atque consumens, aliquid sane proficit ad depellendam hyemem, tamen adhuc supersunt Venti frigidi ex circumjectis locis, solari tractui vicinis (vbi vis glaciei major) spirantes, qui hoc aestiuum Solis opus non parum impediunt, quoties perflant. Itaque vt summariam quandam comparationem instituamus: in Zona Torrida Aestas dominatur, in Frigidis Hyems prope continua; in Temperatis quaedam vtriusque est vicissitudo, aequabilis in medio, ad latera vincit proprietas Zonae vicinae tributa. Quam observant Astronomi differentiam embrarum inter Zonas? Incolas Torridae Zonae dictitant ἀμφισκίους, Frigidarum περισκιους, Temperatarum Eτeρ9σκίους: Vbi particula αμφι, valet idem quod in voce αμφιδέξιος. Nam in Bona Torrida habent vmbram vtramque, hoc est Dextram &sinistram, sic denominatas à plagis, in quas moveri cernuntur. Hoc vult Lueanus Poeta, cum canit. Ignotum vobis Arabes benistis in orbem Vmbras mirati nemorum non ire sinistras. Arabia enim Foelix sita est in Zona Torrida, vbi Sol non tantum in Septentrionem proijcit vmbras in Solstitio brumali, sed etiam in Austrum, in contratio