Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 329
Unproofread scanNot analysed yet
Die verò illo, quo Sol Horizontem stringit in media nocte naturali, jam occasurus sequentibus diebus; iter vmbrae est Parabole: quia planum Hotizontis est parallelum superiori lateri Goni, quippe cum declinatio Solis fiat aequalis altitudini poli. Et haec Parabole sub polati circulo sola locum habet in vnica die Solstiriali. vt sicut ibi terminatur Zona frigida, sic ibidem terminetur &Ellipsis &Parabole. Postea verò quam incipiunt invicem per vices succedere dies &nox tam in Frigidis, quam in Temperatis &Torridâ; figura itineris vinbrae est Hyperbola, seu sectiones oppositae; communis figura Zonarum omnium vmbris. Nam planum Horizontis secat axem Conorum (axem sc. Mundi) extra conorum Vertices. Quo verò discrimine sint sectiones oppositae in vnaqualibet Zona, id particularius explicatur in Gnomonicis. Vbi &quando possunt embrae rerum perpendiculariter erectarum fieri retrogradae?