Latin
PARS PRIMA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 33
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi Geographiae est, metiri terrarum ambitum, distantias locorum, aream convexam superficiei terrenae, &ipsam globi totius corpulentiam: non potest tamen Astronomia carere hac cognitione. Nam 1. pro numero graduum longitudinis &latitudinisterrae, variantur Phaenomena coelestia in diversis terrarum locis. Ex distantia vetò itineraria numerus graduum longitudinis &latitudinis colligi potest, si cognitam habeamus in ea mensura totam Terreni circuli maximi circumferentiam. 2. Cum terra nostrum sit domicilium, utimur semidiametro terrae pro decempedâ ad dimetienda corpora coelestia eorumque distantiam à terra: Mensuram igitur nostram par est nobis esse cognitam, id est, expensam ad magnitudinem staturae, orgyae, cubiti, pedis, spithamae, palmi, pollicis, digiti in corpusculis nostris. Hoc ipso verò loco inseri hanc metiendi rationem postulavit ipsa demonstrationis methodus, quia per eam examinata &comprobata fuit perfecta terrae rotunditas. Princi