# Epitome astronomiae Copernicanae 331

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/331

Sol etiam in quovis loco sic oriretur & occideret, sicut nunc aliqua stella fixa, easdem perpetuo plagas Horizontis observans. Itaque tantummodò ratione diei & noctis esset aliqua vicissitudo in Terra, nulla ratione anni: perinde enim esset, ac si Terra annuo motu non circumiret circa Solem: nisi tantum, quod alijs anni temporibus alias stellas vt nunc quoque, visura esset. Quid vero si axis Telluris totaliter inclinatus jaceret in ipso Plano Eclipticae, retinens interim dum Terra circa Solem vertitur, situm parallelum Tunc essent sane vicissitudines, non tantum dierum & noctium per revolutionem Telluris circa axem, sed etiam temporum anni per circumlationem Telluris, sed essent vicissitudines improportionatae & omnibus terrarum locis omnes quodammodo communes. Nam poli Eclipticae viderentur circumvolvi in aequatore, Poli Mundi essent in Ecliptica, scilicet in principio Gancri & Capricorni, Sol igitur aestate venitet in polum Mundi superum, hyeme in inferum: illic faceret ijs qui sub polo habitant diem vnius semestris longitudine, & in illius medio adureret illos violentissimè, quippe & rectis angulis, vt jam in torrida, & simul non occidens, vt jam in longa die Zonae frigidae, insuperque non permutans locum ex loco: Hyeme contra rigerent illi sub polo aequaliter vt nunc, noctem verò meram profundissimamque, & nullo Crepusculo, vt nunc, dilutam haberent, ita per aestatem flammis & squalore, per hyemem gelu & tenebris enecarentur: Extremè contraria in vnum locum ingruorent. Vioißsim Vicissim qui sub aequatore habitant, ijs Solin Punctis aequinoctialibus per Verticem, vt nunc, transiret, in punctis Solstitialibus subsideret vsque ad Honzontem, ibique in vno horizontis loco velut in torne rotaretur, alias & alias corporis sui particulas spectandas exhibens. Ita locis inter Polos & aequatorem intermedijs pus convenirent omnes omnium Zonarum proprierates.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
