# Epitome astronomiae Copernicanae 335

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/335

De illo verò rsu jam est dictum, oportuisse esse aliquam varietatem & vicissitudinem. Cum enim Sol calorem habeat, Terra frigus, ex natura materiae, sit vero corpus opacum rotundumque; Sol certè, nisi motu intercedente, calfacere totam ex omni latere nequibat. Proptereaque revolutio Telluris circa axem diurna decreta esse videtur, vt supra libro primo disputatum. Rursum quia terra futura erat domicilium generandorum & corrumpendorum; non oportuit igitur partes terrae singulas aequabiliter omni tempore a Sole affici, pro suo quamque modulo. Sic, quia per revolutionem simplicem, axe ad Eclipticae planum recto, poli & loca polis vicina deseri à calore videntur, oportuit inclinari axem, vt illae partes alternis Soli obverterentur. Denique revolutione simplici, & axe recto, vt supra dictum, Frigus in duobus saltem punctis spectabatur, calor in vnica solum linea, quae nullam habet latitudinem: tota sphaerae superficies sine manifesta distinctione, confusas habitura fuisset caloris & frigoris metas. At placuit conditori, distinguere vt lucem a tenebris, sic metas etiam & regiones tractusque lucis & vmbrae, caloris & frigoris. His de causis oportuit axem inclinari. Tertiò cùm vel simplex volutio Telluris, axe recto ad planum Eclipticae, signa quaedam ponat frigori, sub binis polis, & calori sub aequatore, tractus igitur Zonarum frigidaturr, polis, Torridae aequatori circumijci; frigidas duas, propter polos duos, Torridam vnam fieri oportuit Quarto cum bonum non esset extrema jungisi. ne medio, duas igitur temperatas intercedere opo tuit. Quinto his ab vsu desumptis i ritudini nagis in respectus colophonem imponat. Geometria pulchrùm est aequalitate, si nihil illi obstet Non est itaque dissimile veri, Creatorem ab initio latitudines Zonarum quinque aequales ordinasse. Cum autem Meridianus per polos traductus secet Torridam & temperatas locis oppositis, hinc fiunt portiones Me

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
