# Epitome astronomiae Copernicanae 34

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/34

PARS SECUNDA De figura Coeli. Quid igitur de Coeli figura tenendum? Cùm materiam aurae aetheriae nequeamus oculis noi tare, nihil impedit, quin interim credamus, illam fusam per omnem Mundi amplitudinem, sphaeram etiam ele mentarem undique circumire. Stellarum verò agmen undiquaque Tellurem circum state, & sic quasi quendam curvum efficere fornicem, ind tegrae sphaericae figurae, ex eo patet, quòd cùm Terra rotus da sit, quorsumcunque perveniant homines, stellas in eum modum supra sua capita cernunt, ut nos. Adeoque & undm loco versantibus, paucorum dierum spacio totus stellarum exercitus conspicuus efficitur; ut à quibus inceperamus ijs illae quas uitimò videmus, cohaerere & succedere vi deantur. Siderum igitur ordo in se redit, circulo cirea ter ram circumductus. Censes igitur stellarum centra in eâdem superficie sphaerica disponi. Hoc quidem incertum est. Cùm enim aliae parv sint, aliae magnae; non est absimile vero, parvas ideo vide ri, quia procul in altum aetherem recesserunt; magnas il deo, quia nobis propiores. Neque tamen absurdum, duas fixas inaequali apparenti magnitudine, aequali à nobis invallo abesse. At de planetis certum est, illos non esse cum fixis ii adem superficie Sphaerica, sed inferiores esse fixis; tegunt num interdum illas, nec vicissim aliàs à fixis teguntur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
