Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 35
Unproofread scanNot analysed yet
Si de fixis certius nihil constat, Videtur illa regio infinita esse; nec Sol hic noster aliuderis, quam una ex fivis, nobis major &clarior Visa, quia propior quam fixae: atque ita circa qualibet fixam poterit esse talis mundus, qualis cir caenos est; Vel, quod eodem redit, inter innumerabiles locos milla infinita fixarum congerte, Mundus hic moster cum Sole suo erit unus, nulla re idi versus à locis alijs circa fixas singulares: Vt in subjecta figura litera M? Ita quidem Brunus &veterum aliqui. At non sequitur, si centra fixarum non sunt in eadem superficie Sphaerica; propterea regionem per quam sunt dispersae fixae, esse vndiquaque sibi similem. Habet enim illa omninò vacuum aliquem sinum, carumque ingens, à fixarum agmine, confertim circumfuso, ceu à muro vel fornice quodam conclusum &circumsen ptum: &in hujus Cavi ingentis complexu, Tellus nostu cum sole &stellis mobilibus comprehensa est. Vide subjectam figuram. Quod habes hujus ret Argumentum?