# Epitome astronomiae Copernicanae 360

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/360

Quod caput est hoc loco: si stellae habeo Ascensionem rectam & Declinationem, Ortum quidem ejus super Horizontem quemlibet computare possum, & Occasum subillum: at nondum Apparitionem & Occultationem sub radios solis, qui sub Ecliptica incedit, nisi & illum ad A quatorem referam: vbi quaelibet positio sphaerae habet aliquid peculiare. At si fixarum loca per Eclipticam de scribantur, omnium varietatum per varias sphaerae positiones Norma & Regula per medium illarum incedens constituitur. 5. Planetarum etiam caeterorum loca perpetuo cis & vltra Eclipticam ordinantur, discedunt. que cum ipsius Eclipticae arcubus ab Aequatore. Expedit igitur omnia sidera ad vnam Eclipticam velut in communem ordinem redigere. De coorientibus Eclipticae punctis. Quomodo scitur, cum quo gradu Eclipticae quaelibet stella oriatur & oceidati Praescienda est altitudo poli, Declinatio & Ascensio recta stellae, & per haec ex parte secunda, differentia Ascensionalis; quae addita vel ablata ab Ase: recta, prout Meridionalis vel septentrionalis fuerit declinatio, constituit stellae Asc. obliquam. Data stellae Asc: obliqua, facile vel ex tabulis vel ex doctrina partis secundae datur punctum Eclipticae cooriens, cum hac Asc: obliqua, & sic etiam cum proposita stella; aut si descensio est, condescendens De variationibus Horizontalibus, Refractione & parallaxi. Quid accidit stellis orientibus vel occidentibus Refractio radiorum, quae in ipso ortu vel occasa attollit sidera (ad aestimationem visus) in circulo verticali per 30.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
