# Epitome astronomiae Copernicanae 363

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/363

Quid est cognatum Refractionibus? Quorundam siderum Parallaxes, de quibus libro sexto: Data enim éujusque altitudinis parallaxis in longum & latum diducitur eadem planè methodo, sed effectu contrario; nam vbi refractio minuit, Parallaxis si quaeest, auget, & vicissim: ideò ante omnia fit subtractio minoris à majori, & cum residuo, quod retinet naturam majoris, agendum est, vt hactenus cum alterutro ejus Elemento. Hoc intellige desideribus, quae habent Parallaxin. Num hic aliquod lucrum est; si stellae sint aequatori Vel Eclipticae Vicinae? Si parallaxis solitaria proponatur, est aliquod compendium, vt non sit opus angulo ad sidus: sed cum parallaxis praecipue Lunam attineat, quae etiam prope Eclipticam semper versatur, pręsertim in Eclipsibus Solis, quando maximè opus est Parallaxi; ideò differtur hoc compendium ad motus Lunae. Quae sunt igitur potissima discrimina Refractionum & Parallaxium? Primum discrimen in effectu jam est dictum, Parallaxis deprimit, Refractio attollit, 2.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
