# Epitome astronomiae Copernicanae 364

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/364

Refractionem altitudinis ex aequo patiuntar omnia sidera, quodcunque eorum in die eodem vel diversis ejusdem qualitatis, inloco Horizontis eodem, vel qualitate ejsdem, in eandem venerit altitudinem: quia causa Refractionum est penes nos in aere: Parallaxin diurnam sensibilem perpetuam sola facit Luna, & Cometarum aliqui; Mercurius, Venus, Sol, & Mars in suspicione quidem sunt parallaxeos, at posfessio controversa, sensus nullus: De uperioribus ne suspicio quidem est vllius sensibilis parallaxeos; nedum de fixis. 3. Refractiones cito desinunt esse sensibiles in altitudine 20. vel 30. graduum, vt libro primo videre est. Parallaxium portiones vsque in ipsum verticem supersunt, proportionales sinibus distantiae à Vertice. De ortu Poetico. Quo discrimine agitur de Ortu & Occasu siderum per varias hujus libri parles? Prima parte dictum est de ijs, quae sideribus accidunt quotidie, sine consideratione Eclipticae, motusque Solis per eam, de quibus dictum parte secunda; diei artificialis, de qua parte tertia; aut diversarum anni Tempestatum, de quibus parte Quarta; jam verò comparandi sunt Ortus siderum non tantum cum Ecliptica, vt jam modò, sed etiam cum motu Solis per eam, cum luce diurna, & cum Tempestatibus anni. Ibi de ortu & occaillo dicebatur, quem ipsa faciunt, seu potius secundus dum Copernicum, Horizon mundanus: at hic agetur de apparatione & occultatione, quae a Sole causam habet & a luce diurnâ. Quomodo appellantur ortus & occasus hoc loco considerati? Vulgo Poeticos dictos putant ideo, quod ijs Vtantur Poeta, in descriptionibus temporum: mihi hoc nomen non Videtur esse generis; sed unius speciei. Quo ergò sensu hic surpantur voces oriri &

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
