# Epitome astronomiae Copernicanae 365

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/365

occidere seu discedeDuplex est sensus harum Phrasium, etiam hoc loco, alter popularis, cum adventate nocte, & extincta luce diei, astra promiscue omnia dicuntur oriri, quae prius, quamvis essent praesentia, latebant sub luce diei: & vicissim orta luce sub adventum Solis, discedere dicuntur astra, quae cum prius lucerent viderenturque, jam occultantur à luce diei, vt quamvis, adhuc in summo coelo praesentia, cerni tamen amplius non possint. Altera significatio restrictior est & artis propria, sumiturque de ijs sideribus, quae propter motum Solis annuum per Zodiacum, vicissitudines Ortus & Occasus subeunt. Quot sunt species hujusmodi ortuum? Hodie vulgo tres numerant species ortus & ocPoetici, Cosmicum Acronychum & Heliacum. rasus Quid appellant ortum & occasum Cosmicum? Gosmici Epitheto signant moderni Astronomi prinupium cipium diei, obscura de causa: quasi Cosmicè oriatur illa stellae, quae oriente sole oritur, Cosmice occidat illa, quae oriente Sole occidit.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
