# Epitome astronomiae Copernicanae 369

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/369

è solis radijs, vesperi verò ejusdem jam demersi radijs conditi diparuisse deprehenduntur; ut sic in Ortus plaga spectentur emergentes, in Occasu amittantur conditi sub radios. Excipe tamen LLunam semper, Mercurium verò & Venerem tunc, quando ut Luna velociores sunt ipso sole & directi: tunc enim, (ut Luna) vesperi deprehenduntur emersisse in occasu, mane disparuisse in Ortu, conditi sub solis radios. 2. lubet etiam analogia excipere aliquid intra Polares, seu in Zonis frigidis; nimirum si Sol & sidera versentur in ijs signis, quae praeposterè oriuntur & prope Eclipticam; nam si Sol in ijs tam profundè mergeretur sub Horizontem, ut emicare sidera possent; non tantum caeterae species Ortuum & Occasuum, sed ipsi etiam Heliaci, rationes omnes hic explicatas tenerent permutatas. Quousque Sol debet à fixa discessisse, ut illa cerni possit, libera a Solis radijs? Ersi res haec multum habet varietatis, tam quoad fixarum & planetarum claritatem, quam quoad diversam aeris dispositionem per varia loca & tempora, adde etiam diversas horizontis plagas, quae non aequaliter illuminantur à Crepusculo: artifices tamen ponunt aliqua certa, quae sint observatis quàm proximè consentanea, nimirum ista. Primo quod Sol in circuo verticali demersus 19 gradibus sub Horizontem, Crepusculorum initia finosque faciat: etsi Tycho Brahe non ultra 16. gr. desiderat, in ortu quidem aequinoctiali, alij 18. Deinde quòd fixae minimae, nisi Sole 18. gr.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
