Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 37
Unproofread scanNot analysed yet
xas magAt verò contrarium is invicem; sdem apmerent mileò ut Astronomi lifferentia le, Hebraei undecin gitur nuinter apparentes naequalibus mero stellas a valo inter ique multitudinem I, quod m stellarum attinet: vndique emodum aequalibus intervallis supra nos erit sublata. Est igitur ingens cavum in medio regionis fixarum, concameratioque fixarum evidens circùm, &nos in ejus complexu. In baltheo Orionis sunt tres magnae stellae, duae ab invitem distant intervallo 83. minutorum; pone semidiametrum unius apparere, unius minuti tantum; appareret ergò Visus in altera constituto 83. minuta, hoc est, tres ferè Soles lata octies in superficie major ipso sole. Non est igitur talis prospectus ex una qualibet fixa in caeteras, qualis ex nostro hoc mundo in fixas est; longiusque absumus a fixis singulis, quàm fixa vicinae à seipsis. Cur hic uteris Icosaedri figura? Quia quantum in ea abest angulus ab angulo, tantum aut non multò minus absunt anguli omnes à centro: apta est itaque figura ad hanc dispersionem fixarum vndique propemodum aequalem exprimendam, sic ut centrum aequè atque anguli, repraesentet vnum locum inter fixas. At si consideremus figuram plurium angulorum, ut est dodecaedron, habens angulos viginti, ij jam propiores sunt sibi mutuò quam centro communi: quare stellae viginti sic dispositae circa aliquem locum vel stellam, jam repraesentarent aliquam concamerationem &circumscriptionem insignis cavi, quod ipsum est, quod argumento nostro nitimur confirmare. In schemate praemisso folzs. pro Icosuedro, figurâ solidâ, ex pressa est Sexangula aequipollens illi hoc loco in plano. Schemate posteriore, fol. 36. pro dodecaedro expressa est aquu pollens inplano decangula.