# Epitome astronomiae Copernicanae 370

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/370

demerso cerni in Horizontis ea plaga, quae ad Solem est, non possint. Pro Sextae magnitudinis stellis sta tuunt demersionem Solis 17. pro quintae 16. pro quartae 15. pro tertiae 14. pro secundae 13. pro stellis prima magnitudinis 124 gradus. Planetis minori Solis demersione opus esse: Marti gr. 11. n. 30. Saturno gr. 11. 10 vi & Mercurio gr. 10. Veneri gr. 5. Quanquam Planetarum inaequalis à centro Telluris distantia multo majorem varietatem videatur requirere. Posito quod certa sit haec observatio: scire nunc expeto, quomodo investigem, in quo Eelipticae graedi debeat esse Solut stella oriente vel occidente motu mundano ipse justo modulo depreßus esse possit sub Horzontem, In sphaera collocato gradu Eclipticae cooriente vel cooccidente cum Stella in horizonte ortivo vel occiduo, circulus verticalis debito graduum modulo, ultra quadrantem prolongatus tantis. per in horizonte proposito, rursum prorsumve movetur, donec extremitate sua tangat Eclipticam: illo contactu monstrat Soli locum, quem occupet necesse est, ut stella proposita possit oriri vel occidere heliacè. Velim idem inquirere posse calculo. Opus igitur est exdoctrina praemissa, cognitions gadus Eclipticae coorientis vel cooccidentis cum stella proposita, & anguli quem facit Ecliptica cum Horihzonte in partibus illis. Tunc Polo Eclipticae C. Ver tice V. & Ecliptica EOS, Nonagesimo E. oriente O. imaginabimur triangulum OIS inter Eclipticam OS.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
