Latin
379
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 379
Unproofread scanNot analysed yet
Tauri, tunc Arturus coeli medium occupat in puncto mediae noctis, distantque exortus ejus supra Horizontem, &Occasus sub eum aequalibus spacijs à nrincipio &fine lucis diurnae. Caeteris igitur stellis in Austro sitis breves sunt morae supra Horizontem; non sunt igitur pernoctes, sed intra eandem noctem &oriri &occidere videntur, sole in earum opposito versante: Arturus verò hoc situ, oritur ante Solis occasum, occiditque post ejus exortum, neutra vice conspicuus. Die 16. Iunij quamvis brevissima nox sit, definit tamen Arturus per totam illam videri; quippe occidit in ipso Solis exortu, indeque ante illum adhuc de Nocte sese sub horizontem exoculis nostris subducit. Igitur à 16. Iunij usque ad 25. Novemb. occasus Arturi in noctem incidit, transiens paulatim à principio noctis usque ad ejus finem: cernitur igitur ejus occasus per 5. integros menses. Vicissim à 9. Octobris Ortus ejus supra Horizontem, è Solis radijs sese explicat, manetque ex eo die conspicuus ejus exortus usque ad 23. Martij, quando, ut dictum, post finem diei, &sic in nocte oriri desinit. Inter haec intervalla communi spacio temporis, quod est inter 9. Octob. &25. Novembris, per dies 47. uterque in proximas invicem noctes incidit, tam exortus Arturi supra horizontem quam Occasus ejus sub illum &sic conspici uterque potest, sole proxime Arturum transeunte, cumque eo Coelum mediante. At stellae versus Austrum è contrario, quando Solem praesentem habent, planè non cernuntur. Et Australes quidem prius conduntur radijs Solis vesperi, posterius exeunt è radijs mane: Arturus ordine contrario, prius quidem 9. Octobris emergit mane, posterius vero 25. Novemb. conditur vesperi.