# Epitome astronomiae Copernicanae 380

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/380

Quomodo Scriptores utuntur his Ortibus & Occasibus siderum, & quae occasione? Graecae Nationes, & ex illorum instituto Romani, antiquitus utebantur anno mixto ex Lunari & Solari. Vnde fiebat ut nunc praevenirent Solem & nunc sequerentur. Cum autem tempestates anni non revertantur cum erroneo Calendario, sed cum Sole & solstitijs: ut igitur operae rusticae, domesticae, militares, sua quaeque tempestate fierent: Veteres proposuerunt Ortus & Occasus siderum Calendarij loco: quidam necessitatis dictae, quidam doctrinae causa: quod exempla Calendarij non haberi, possent in tanta copia, ut hodie: & si proponerentur in publico, non possent ab agrestibus cognosci, qui & literas ignorabart, & in agro degebant absentes; haec verò signa possent etiam ab illitera tis observari. Quidam denique ornatum quaesiverunt orationi suae, ut Poetae, qui florido dictionis genere luxuriantes, ut res alias, sic etiam tempora solent per circumstantias suas describere, & veluti pingere: cùm circumstantiarum nulla sit pulchrior: quam Ortus Occasusque tot siderum, tam varij. Quot modis combarantur tempora betera cum hodiernis, causae hujus signationis per Ortus & Occasus siderum? Triplex est comparatio. I. Ratione unius & ejusdem Calendarij Romani. II. Ratione motus Solis in Ecliptica. III. Ratione ipsius Ortus & Occasus siderum. Ex his prima & ultima parum est utilis, nisi reducantur ad mediam. Prima enim comparatio tantum est historica seu politica; ultima sapit Astrologieam subtilitatem: media verò est rustica, domestica, medica, naturalis. Cur ultimam solum comparationem naturalem appellas? Nihil ergò operantur ortus illi Siderum? Veteres quidem in illa fuerunt opinione, quaecunque vehementiores tempestates sub exortus cujusque sideris quotannis ferè solebant existere, à sideris illius exortu vel occasu effici, aut saltem significari.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
