Latin
381
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 381
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc nata est Graecis peculiaris usus vocis σημαίνει προσημαινει, ἐπισημαινει, pro eo quod Germani dicimus: es wittert vor ober nach; cum vellent hoc dicere, Sidus illud esse efficax, &generare magnam aurae commotionem. Plinius graecam vocem latinè reddidit eodem usu, Significat inquiens, aut Indicat: hinc quaedam sidera prae caeteris Indicantia dicta, ut Canis. Adeoque res redijt, ut per metonymiam, ipsae etiam tempestates statae, Sidera nominarentur, &sidus aequinoctij Cicero valde perturbatum quereretur. Siderari etiam dicuntur arbores, q grandine, pruina, carbunculis, aestu, morbis temporum infestantur; &siderati, hoc est sidere afflati, qui latentem ob causam subito aegrotant, quasi lue coelitus immissa, aut fulmine repente percussi Geminus verò opinionem vulgi adeoque &doctorum omnium sui seculi refutavit argumentis naturalibus &astronomicis: vixit ante Christum.