# Epitome astronomiae Copernicanae 381

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 381. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/381

Hinc nata est Graecis peculiaris usus vocis σημαίνει προσημαινει, ἐπισημαινει, pro eo quod Germani dicimus: es wittert vor ober nach; cum vellent hoc dicere, Sidus illud esse efficax, & generare magnam aurae commotionem. Plinius graecam vocem latinè reddidit eodem usu, Significat inquiens, aut Indicat: hinc quaedam sidera prae caeteris Indicantia dicta, ut Canis. Adeoque res redijt, ut per metonymiam, ipsae etiam tempestates statae, Sidera nominarentur, & sidus aequinoctij Cicero valde perturbatum quereretur. Siderari etiam dicuntur arbores, q grandine, pruina, carbunculis, aestu, morbis temporum infestantur; & siderati, hoc est sidere afflati, qui latentem ob causam subito aegrotant, quasi lue coelitus immissa, aut fulmine repente percussi Geminus verò opinionem vulgi adeoque & doctorum omnium sui seculi refutavit argumentis naturalibus & astronomicis: vixit ante Christum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
