# Epitome astronomiae Copernicanae 385

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 385. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/385

Secundo igitur, ad sciendam metam anni Naturalis seu Tropici revertentem, locum solis ex Veteri depromptum Ephemeride, quaere in nostrae aetatis Ephemeride, & dies anni Iuliani, in qua illum invenisti, ratione Tempestatis ejusdem, comparanda erit cum die, quam Scriptor consignavit: Praevertet autem dies moderna verustam in Ordine dierum Calendarij. Tempestas anni sic revertetur eadem, at non signum idem. Sin autem tertio scire desideras qua die anni Iuliani, & quo in Eclipticae gradu Solè versante hodie, revertatur ejusdem sideris Ortus vel Occasus idem qui à Scriptore est consignatus: per hodiernam igitur longitudinem & latitudinem stellae propositae, quaere rursum gradum Felipticae coorientem cum illa hodie vel occidentem: qui quanto intervallo sequetur coorientem vel cooccidentem tempore Scriptoris (sequetur enim) tanto ferè intervallo locus Solis in Ecliptica hodie posterior erit loco ejusdem ad diem à Scriptore signatum sui saeculi. Denique locus Solis sic inventus, si in Ephemeride hujus aetatis quaeratur, diem anni Iuliani ostendet, comparandum cum die Scriptoris, ratione ejusdem sideris: tardius scilicet incidet hodie idem exortus in anno Iuliano. Nullumne compendium suppetit opera tam operosa? Quot dierum differentiam à Calendario Iuliano Sol faciat, id supra dictum est, in Annis se1767. dierum 13. ferè, qui dies 13. diei Anni Iuliam retro ad saeculum Hipparchi extensi, constanti observatione possunt adjungi: non enim opus est hic scrupulosiore computatione: nec curandum quòd in una parte anni propter inaequalem motum solis & progressum Apogaei abundemus, in alia deficiamus nonnihil, quod sanè ad haec usque tempora perparem est.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
