Latin
TABELLA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 388
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocratis Medici, qui Dierum Canicularium observationem inculcat: quo non multo sunt posteriores Meton &Eudoxus, ij nempe, quorum sententiam secutus est Aratus in Carminibus, quibus Imagines coelestes descripsit, quorum carminum extant versiones in Latinum sermonem Ciceronis &Caesaris Germanici. Quin etiam Plinio &Scriptoribus rei rusticae creber in ore est Eudoxus. Fixae quidem Eudoxi saeculo Gradibus 28. erant anteriores, quam hodie: Assumatur ergo Sirius in 10. 36. Gem: Canicula in 12. 19. Gem. circiter. Latitudines verò retinebimus easdem 39. 30. Austr: &15. 57. Austr: Etsi enim major olim fuit, id tamen erat propter obliquitatem Eclipticae majorem itidem. Itaque compensatione facta, nihil in Asc: rectâ &declinatione peccabitur, quae inveniuntur per assumpta, secundum praecepta supra tradita, de Tabulâ quidem Anguli, in hunc modum. Arcius longitudinum 70. 36. Hi quaesiti hac bice non per gradus Eclipticae sed inter Ascensiones rectas, ostendunt quasi de gradibus Eclipticae Vel arcum A nobis verò pro arcubus aequatoris sunt habendi. Raspondent autem eiadem sub titulo declinationum Qui tamen à nobis pro circuls latitudinis arcubus sunt habendi. Est autem uterque porrectus ab Eelipticam Meriatem. Atqui &latitudo utraque erat meridionalis illa major arcus superiore, ista minor arcu suo: ab illa igitus subtrahe arcum, hanc ab arcu, rostaus uterque ab aequatore: &hae sunt hases declinationis hac vice (Nam usu directo tabulae, essent Bases latitudinis) Tertio ijsdem primo positis arcubus sub titulo anguli respondent hi anguali Multiplicatis invicem sinibus ut jubet praeceptum, prodeunt sinus declinationum harum. Merid: Sept. Pro Ascensionibus rectis, sumuntur complementa angulorum istorum Et multiplicantur in Tangentes Bastum altitudinis Et absectis s.