# Epitome astronomiae Copernicanae 390

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/390

Hic attractus, initiò lentissimus, proximè A, tunc est rapidissimus, quando Sol totum Hemisphaerium corporis planetarij amicum in conspectu habet, discors verò totum post corpus planetae occultatur, id est, quando fibrae magneticae rectâ diriguntur in ipsum Solem, quod fit circa C, quadrantem totius ambitus circularis: indè versus D rursum remissior fit hic attractus ad Solem, at pergit crescere velocitas provectionis in circulum; quippe adhuc decrescente oper attractum) intervallo inter planetam & Solem. Haec remissio attra. ctûs, initiò post C penè nihil, mox magis atque magis sentitur, quò magis inimica planetae pars sese exerit, Solique conspiciendam praebet, versus D, donec semissè circuitus peracto in E, rursum vtrumque globi transvolantis hemisphaerium aequaliter Solem spectet, tunc enim cessat omnis attractus, & planeta est Soli proximus, eóque & velocissimus; quippe qui cum deniissima, eoque & fortissimâ virtute prensante conflictatur, exque ea circumeunte, se minimùm extricat. Statim autem globus praetervectus hunc orbitae suae locum E versus F, quia jam discors hemisphaerium fit Soli propius amico altero, vergitque magis atque magis ad Solem: planeta etiam incipit à Sole extrudi, velut ex angustiore & densiore speciei solaris orbe, in ampliorem ratiorem & debiliorem: vnde decrementa etiam motus ejus sequuntur, idque ordine contrario, primò lentiùs, post E versus F, inde vbi totum discors hemisphaerium seu plaga fibrarum rectâ in Solem dirigitur, plaga verò amica a Sole aversa est: expellitur planeta citatissimè, motus verò jam rursum ad mediocritatem elanguit. Id tursum sit circa G quadrantem circuitus alterum. Vitra provecto planeta versus H, rursum remittit haec expulsio, donec penitus evanescat, in A, planetâ in pristinum locum restituto, & à Sole longissimè expulso. Incresincredibile verò est, planetam hac libertate per missae, absoluto reditu restitus exactissime ad idem intervallum? Nimirùm hîc tandem genuinus est locus illi excusationi Ptolemaei supra descriptae, admonentis nos, in coelo nihil occurrere quod impediat motiones cuique corpori naturales, quodque illa quasi à semitis suis aberrare faciat.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
