Latin
TABELLA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 391
Unproofread scanNot analysed yet
Causam fingit Poeta, cur occidat Canis? quia nimirum cedit adventanti Soli; &cur cedit? Quia Sol canibus adversum est astrum; alludit ad Caniculares, quando ob aestum, cujus causa est Sol, canes aguntur in rabiem, ut annotavit Plinius. Vides adscriptum esse occasui Canis heliaco, 8 Tauri, &2. Maji, tempore Hippocratis, quod erat circa finem Aprilis tempore Caesaris: itaque poeta voce aeperit, etiam ad nomen mensis allusit, in quem incideret hic occasus, vel saltem ad mensem, quo sol Taurum ingreditur. Plinius verò Caniculam ait oriri Assyriae XVT. Cal. Aug: alibi habet XV. id est 17. 18. Iulij: &tabella notat in Climate quarto emersionem ejus 19. Iulij. Ergo in rectiori sphaera, sc: in Assyria omnino 18. vel 17. Iulij, praesertim si illam cum Ptolemaeo faciamus primae magnitudinis: qua de causa etiam 17. Iulij, &superius, 23. Maji apposui. Respexit ergò hic Plinius ad Eudoxi tempora. Alio loco perplexius multa simul involvit, dicens; Id fieri (canis ortum nominat, pro caniculae. XV. Cal. Aug. Sole in primo Leonis; cum tabella nostra habeat 22. Cancri, &sic 7. minus, quàm ille dicit.