Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 40
Unproofread scanNot analysed yet
Quid si verò sint aeliquae stellae corporibus finitae, spacijs sursum infinitis dispersae, quae ob tantam distantiam à nobis non cernantur? Primùm si non cernuntur, nihil igitur ad astronomi. am pertinent. Deinde si regio fixarum altrinsecus est te. minata, deorsum sc: versus nostrum mundum mobilem cur sursum careat termino: Tertiò, etsi negari non potest, posse esse multas stellas, quae sive ob exilitatem, sive ob maximam distantiam nocernantur; non tamen per has obtineri potest spacium infinitum. Nam si sunt singulae finitae magnitudine, oportet omnes simul esse finitas numero. Alias si numero infinitae, quantumlibet exiguae, modò quantae sint, possen constituere unam aliquam infinitam, essetque corpus di mensionibus trinis patens, nihilominus infinitum, quod contradictionem implicat: infinitum enim dicitur, quod fine &termino, eoque &dimensione caret. Sic omnis rerum numerus actu finitus est, eo ipso quia numetus. Etgò finitus numerus corporum finitorum non ponit spaci. um infinitum, quasi multiplicatione spaciorum multitu dine finitorum coacervatum. Non tamen negabis, saltem spacium esse sursum actu infinitum? Si de vacuo agitur spacio, id est de re nihili, quae nec creata est, nec EST, nec alij, ut ibi SIT, resistere potest; mutabitur status quaestionis: nec erit actu, quod est planè nihil. Sin spacium est ob corpora locata, jam demonstratum est, neque corpus ullum locabile esse actu infinitum, neque corpora finita magnitudine, posse esse infinita numero, Spacium igitur ob corpora locanda infinitum esse, nihil est necesse. At nec potest esse, vel inter bina solum corpora, lines infinita.