# Epitome astronomiae Copernicanae 400

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, TABELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/400

Antoecis enim eodem momento meridies, eodem media nox, at aestas & dies alteris longae, quando reliquis Hyems & noctes sunt longae & vicissim. Excipe Zonam torridam; ubi cum diebus & cum aestate sic est comparatum ut dixi: Hyemem possunt simul habere, at non aequaliter comparatam, nec ejusdem sed contrarij census. Sic & excipe aliquid in Zonis frigidis, quando continua dies est, quae ob motum Solis proprium alteris contingit longior, quam reliquis. Perioecis dies noctesque eodem tempore eveniunt aeque longae; diei tamen medium habent alteri, quando reliqui mediam noctem, seu veram noctem, seu analogum quid mediae nocti. Antipodibus omnia contraria eveniunt, Aestas & longae dies, vel noctens nullae, quando alteri hyemem & breves vel nullas dies habent, nox vero ibi, quando hic dies, & dies, quando hic NOX. Eodem insuper momento, quo nobis Sol oritur, occidit illis, & quando nobis occidit, illis oritur. His adde ex superioribus, quod Antoecis & Anripodibus, quippe incolis Australis hemisphaerij, contrariae sunt rationes Ortus & Occasus stellarum, Ascensionumque & descensionum signorum Eclipticae. Nam stellae, quae semper apparent penes nos, illae nostris Antoocis toecis & Antipodibus nunquam cernuntur, & quas nos nunquàm videmus, illi semper vident.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
