# Epitome astronomiae Copernicanae 409

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, TABELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/409

Reliqua sidera brientia & occidentia, ortus occasibus permutant, nobisque cum illis, sed in diversa parte revolutionis diurnae, sunt communia: quibas enim cum gradibus aequatoris & Eclipticae, quaeque penes nos oriuntur, ijsdem cum gradibus penes illos occultantur, & vicissim: Nimirum quia etiam signa Eclipticae quae penes nos sunt in semicirculo ascendenti, constituunt illis semicirculum descendentem. Quid observandum super Antoecis Periaecis & Antipodibus habitantium in sphaera recta & parallela? Habitantium in sphaera recta Antoeci nulli sunt, Antipodes inter Perioecos. Ita etiam qui utramo; sphaeram parallelam, hoc est qui sub utroque polo habitant, inter se & Antoeci sunt & Antipodes, Perioecos nullos habent. Etiamne umbrarum est aliqua apud Antoecos, Pertaecos, & Antipodas diversitas. Nulla admodum. Nam utrique ex comparibus suntvel Amphiscij, ut Antoeci, Perioeci, & Antipodes Zonae Torridae; vel Periscij, ut Frigidarum; vel Heteroscij, ut Temperatarum. Comparatione verò ad Corpus humanum, Antoecis & Antipodibus cont ingit idem circa umbras, quod supra dictum ijs contingere circa Ortus & Occadus Solis. Vmbra enim his ad sinistras, illis ad dextras partes ire videtur, De longitudinibus & distantijs locorum. Cum passim comparaveris Ascensionem rectam stellarum, cum long: locorum in Terrâ, declinationem cum eorum latitudine, dic igitur quorsum conducat cognitio longit: & latit: locorum in Terra? Pars est Astronomiae de differentijs longitudinum locorum in Terra, seu differentia Meridianorum horaria, ut ad diversos Meridianos possint accommodari phaenomena coelestia. 2. Sine longitudinibus & La titudinibus locorum non possunt investigari calculo distantiae locorum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
