Latin
TABELLA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 414
Unproofread scanNot analysed yet
nam diversa (uno die differentia) Sabbatla conferent, &praevertetur, qui per Orientem advenit. Quin etiam Christiani, festorum suorum observatores rigidi, vexabuntur eadem perpleritate; cum omnia festa, ut Iudaei ab occasu Solis in quovis loco, sic Christiani ab Ortu incipiant Quibus praetereâ modis inquiritur differentia longitudinumi Astronomica media sunt tantum duo, alterum per observationem Eclipsium Lunae jam explicatam, altera per locum lunae visibilem versantis in Nonagesimo Eclipticae Gradu, de quo non est hujus loci plura dicere; utrumo; servit locis longè distantibus. Physici tentant modum unum per Magnetem rotundum, Terrae effigiem; cujus principia sunt adhuc quidem incerta; postulatur enim, ut sicut axis Magnetis naturalis, sponte dirigitur in planum Meridiani, &sicut Polus Magnetis mergitur sponte, pro ratione propinquitatis loci ad polum Terrae, profundius vel altius; ut sic etiam sit in circulo Magnetis medio pars certa, quae sponte se convertat ad locum nativum; Quicquid in re sit, observationem certe non nisi crassam esse posse, eoque minus utilem, verisimile est. Est etiam modus unus Chorographicus, pro locis non multum dissitis, sc: quorum unus ex altero possit conspici, ut utriusque loci sciatur altitudo Poli, alterius tetius linea Meridiana, &reliqui Azimut, ab hujus Meridiana numeratum, quos Angulos Positionis appellat. Datur sic in triangulo priori SIP, angulus PSI, cum duobus lateribus. PS, PI, quaesitum SPI, comprehendentibus: quem modum Nautae quadamtenus imitantur, usu rosae Nauticae, si in ejusdem Venti plagam continuo navigent, altitudinem Poli &in loco unde solvunt, &ubi appellunt, observent.