# Epitome astronomiae Copernicanae 42

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/42

Dic alterum? Mundi Archetypus Deus ipse est, cujus nulla figun similior est, (si qua similitudo locum habet) quam sphaerica superficies. Nam uti Deus est ENSENTIUM, antetedens omnia, ingenitum, simplicissimum, perfectissimum, immobile, sibi ipsi creaturisque omnibus sufficientissimum, creans & sustentans omnia, vnus essentiâ, in personis trinus: sic sphaericum etiam easdem rudi quondam modo proprietates habet inter figuras caeteras. St tam pulchra est analogia inter Sphaericum & res divinas; operae precium est, naturam Sphaerici pluribus explicari. Dic igitur, cur facias primam figurarum; atqui putabam ego lineas esse priores superficiebus, quia simpliciores sunt, & una sola dimensione longitudinn constant; Sphaericum, ut superficies in longum & latum porrigitur? Primùm lineae non sunt ipsae figurae, sed figurarum termini. Deinde sunt quidem lineae priores superficiebus planis; at id non est propter simplicitatem illam per se; non enim componitur superficies ex lineis: sed propter gene rationis modos, quia linea gignit superficiem planam. Superficie verò Sphaericâ priores nequaquam sunt lineae, quia neque componunt neque gignunt illam, sed potius ex illa oriuntur materialiter vel formaliter. Denique sim. plicitas linearum allegata, non est de essentia figurati, sed o jus potius imperfectio: cùm non omnimodam figurationem admittant lineae, sed saltem vnum ejus elementum nlongum. Talis verò simplicitas, quae in participatione consistit, non infert prioritatem participantis prae partiipato. Explicae discrimen figurarum planarum, & parallelepipedarum causà ortus, ut dicta melius intelligantur? asid compositio Quomodo gignuntur primigeniae?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
