# Epitome astronomiae Copernicanae 420

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/420

PRAEFATIO mni coelorum Naturâ nova & inopinata ventilat: ut dubitare possis, Physicaené potiùs, an Astronomiae partem facias: nisi Astronomiami. psam speculativam, totam Physices esse partem scires. Ex adverso reputabam, hanc ipsam esse materiam, cujus amplificandae, inque publicum inculcandae causa, scribendi libelli authores mihi facti sint amici: omitti speculationes has non posse; nisi datâ operâ tenebras doctrinae Theoricae, suis quippe principiis spoliatae, studeam offundere. Tandem disceptationem istam diremit necessitas, utinam nuspiam minus importuna: quae quod fieri aliter non potuit, quasi consilio susceptum videri fecit. Fervebat praelum, surgebat opus doctrinae Theoricae; curatore ejus legitimo, quem in praeambulo doctrinae Sphaericae tetigi, antiquum obtinente, dormitante, an animam forsan agente; partes verò ejus supplente liberalitate patroni eminentissimi: cùm ecce mihi causam subitam proficiscendi, opusque interrumpendi: quo ipso tempore & typi finem libri quarti attigerant, & nundinae Francofurtenses adessent. Incidit, rectissimè futurum, si liber quartus, qui communiter tam Physicis, quàm Astronomis scriptus est, seorsim etiam ederetur: ut pro arbitrio emptoris Astronomi, vel omitti, vel inseri possit in reliquam epitomen. Habes Lector benevole, rationes editionis, quas spero tibi satis facturas. Quod verò genus ipsum attinet philosophandi: non alienum à proposito fuerit, ex nuperâ quâdam Epistolâ, quam ad magni Principis familiarem, magnum & ipsum Virum scripsi, nonnulla hîc praemittere; quibus vel comparatio instituitur tam hujus libelli, quàm cognati operis Harmonicorum, anno superiori editi, cum libris Aristotelis de coelo & Metaphysicorum; vel Philosophia à curiositatis & novationis protritis criminationibus vindicatur. Hae sunt igitur ex Epistolâ dictâ pericopae, ad institutum pertinentes.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
