# Epitome astronomiae Copernicanae 421

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/421

E Aristotele mihi videor esse securus: Serenissimus in Philosophiâ Platonicus est, in religione Christian: quicquid propiùs convincit, vel primùm à certo temporis initio conditum esse Mundum (ut est opus meum Harmonicum) vel olim interiturum, aut saltem obnoxium esse interitui (ut sunt alterationes aurae aetheriae & coelestis) id Serenissimus odisse non potest, nec Magistrum Aristotelem, veritati, quàm ignoravit ille, praeferet unquam. Quod si Aristoteles apud Serenissimum est in pretio, sicubi Philosophiae panditm ysteria, si quid aut graviter monet, aut laudabiliter tentat: equidem is est, qui quaerit, lib. II. de Coelo cap. 5. Quam ob causam plures sint motus: sicut ego quaero, Quae sint causae numeri Planetarum. Quaerit ille seq. cap. 5. Quam ob causam Coelum potius tiu ab ortu feratur in Occasum, quàm ab occasu in ortum: sicut ego quaero, Quamobrem quilibet Planeta feratur tantâ celeritate, non majore, nec minore: Quaerit c. 9. An stellae sonos edant harmonicè contemperatos, negatque: Ego sententiam divido, sonos enim concedo nullos edi:at motus affirmo & demonstro esse conuemperatos proportioni bus harmonicis. Quaerit cap. 10.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
