Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 422
Unproofread scanNot analysed yet
de Sphararum ordine, de intervallis, de proportione motuum ad orbes. sed quaerit tantùm, deficitque in conatu: Ego non ista tantùm expedio demonstrationibus luculentissimis, per quinque corpora regularia, sed insuper &numerum Planetarum adjicio, deductum ex Archetypo, ut constet Mundum esse creatum. Quaerit cap. 12. Quamobrem non motus in singulis planetis cum ipso descensu à superioribus ad inferiores inveniatur multiplicior; &addit sententiam ex modestiâ confessionis, &ex sapientia assertionis ornatissimè temperatam, Tentemus, inquit, dicere id saltem, quod pro vero apparet: arbitramur enim promptitudinem istam (verisimilia etiam proferendi) modestiae potiùs elogio dignam, quàm audaciae; si quis ad sedandam Philosophiae sitim, in rebus, circa quas maximae dubitationes existunt, etiam minutulis istis discußionibus contentus sit.