# Epitome astronomiae Copernicanae 422

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/422

de Sphararum ordine, de intervallis, de proportione motuum ad orbes. sed quaerit tantùm, deficitque in conatu: Ego non ista tantùm expedio demonstrationibus luculentissimis, per quinque corpora regularia, sed insuper & numerum Planetarum adjicio, deductum ex Archetypo, ut constet Mundum esse creatum. Quaerit cap. 12. Quamobrem non motus in singulis planetis cum ipso descensu à superioribus ad inferiores inveniatur multiplicior; & addit sententiam ex modestiâ confessionis, & ex sapientia assertionis ornatissimè temperatam, Tentemus, inquit, dicere id saltem, quod pro vero apparet: arbitramur enim promptitudinem istam (verisimilia etiam proferendi) modestiae potiùs elogio dignam, quàm audaciae; si quis ad sedandam Philosophiae sitim, in rebus, circa quas maximae dubitationes existunt, etiam minutulis istis discußionibus contentus sit.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
