Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 424
Unproofread scanNot analysed yet
quo loco sublimissimam Philosophiae suae partem, de Diis eorumque numero, exaedificat; qui inquam suos discipulos ad Astronomos ablegat, qui Astronomis testimonii pondus &authoritatem defert; nunquam equidem neque Tychonem Brahe, neque etiam me repudiaturus, si fatalis illa saeculorum necessitas conjunctos nos dedisset. Jubet enim percontari ex utroque, tam ex Eudoxo, quàm ex Callippo, quorum alter alterum correxerat; id esset hodie, tam ex Ptolemaeo quam ex Tychone; sequi verò non inquit vetustiores, sed accuratiores. Itaque si Aristoteles Principi aequissimo cordi est; Aristotelem ego testem sisto, nihil sibi factum injuriae, si Astronomus argumentis iis usus, quae recentior aetas de Coelo protulit, ortas in ipso coelo creaturas vanescentesque rursus indicavit; contrà quàm illi visum, quippe qui experientiam quidem allegabat, sed eam non satis longam. Quod Academias attinet, sunt illae introductae ad formanda studia discentium; &interest, leges docendi non crebrò mutari: ubi, quia de profectu discentium agitur, frequenter fit, ut sint eligenda, non quae verissima, sed quae facilima. Quo de rerum discrimine, ut varia sunt variorum judicia; ita contingit etiam, quosdam praeter opinionem suam errare. Mihi quidem veritas de natura Coeli mutabili commodè doceri posse videtur: alius judicat, perturbari hoc dogmate discentes aequè atque docentes. Sed nec usu suo caret, explicari de Philosophiâ Aristotelis etiam illas partes, quae sunt manifestè falsae, ut sunt illalib. VIII. Physicorum de Motus, &lib. II. Coelestium, de Coeli ipsius aeternitate: ut sc. institui possit collatio inter Philosophiam gentilium, &veritatem Christianae doctrinae.