Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 427
Unproofread scanNot analysed yet
Vult enim, quae finem summum naturâ suâ consequi nequeunt omnimodè, illa ne uti quidem multis molitionibus. Et Terrae quidem planè inutilem futurum fuisse motum ad illum finem consequendum, eoque illam penitus quiescere; Lunam aliquousque progredi, seseque ad finem illum eminus extendere; superiores fine potiri, sed multis motibus; supremum Coelum uno simplici motu. Itaque Lunae Πράξεις (planè hac voce etiam utitur) vitae Plantarum uniformi comparat; Superiorum verò Πράξεις, vitae Animalium magis variae. Omnia tamen ista corpora, harum actionum indiga facit, eò quòd finem &beatitudinem extra sese habeant. Hunc igitur Aristotelem ego mihi lectorem &censorem opto Epilogo meo libri V. Harmonicorum Serenissimo ipsi, summo judicio Principi, ut optem plus ocii, fas non est. Illud mihi certò persuadeo; si &in ea, quae scripsit Aristoteles, &in Epilogum meum, exquisitam ingenu vim intenderet; totum &à nostris partibus staturum, &quod nunc, Te ominante, dissidium inter nos animo concipiet, suopte arbitratu compositurum.