# Epitome astronomiae Copernicanae 428

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/428

Ad occurrendum novationis invidiae, primùm usu meo fuerit, Serenissimum, etsi facile omnia seipso videre posset, ex abundanti tamen admoneri, de discrimine inter amorem, seu Aristotelico verbo sitim, cognitionis rerum naturalium, & inter contradicendi contraque sentiendi libidinem. Omnes Philosophi, Graeci, Latini, omnes Poëtae etiam, agnoscunt raptum divinum ad indaganda opera Dei: nec ad indaganda tantûm privatim, sed etiam ad docenda publicè: in quem raptum conjici potest, calumnia curiosae novationis adhaerescere non potest. Est Deus in nobis, agitante calescimus illo: Sedibus aetheriis Spiritus ille venit. Hîc declamatione apud Te non est opus, non etiam apud Serenissimum: sola de metis addenda est mentio. Nec enim figendae sunt indagationi metae in paucorum hominum angustis ingeniis. Pusilla res mundus est, nisi in eo, quod quaerat, omnis Mundus inveniat, inquit Seneca. Verae quidem speculationis metae sunt eaedem, quae & operis Mundani: falsae verò & exorbitanti, cancelli à Religione Christiana nonnulli sunt objecti, ne error in praecipitia ferat, caeteroqui seipso innoxius futurus. Docuit nos exemplo Antiquitas, quàm frustrà metas homo figat, ubi Deu non fixit. Quàm graviter sunt increpiti à primis Christianis, Astronomi omnes? Nonne de uno scripsit Eusebius, illum Christianitatem maluisse deserere (puto quia excommunicatus) quàm professionem? Quis hodiè imitandum censet? Nonne Tertulliano & Augustino nimiùm sapere visi sunt, qui Antipodas esse docuerunt? Et fuit quidem Virgilius Salisburgensis Episcopus ab officio dejectus, quòd id esset ausus asserere. Quoties Romani Philosophos urbe ejecerunt? Et id quidem moribus illis suis antiquis, quibus res stabat Romana?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
