# Epitome astronomiae Copernicanae 429

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/429

Nos tamen hodie Academias ubique constituimus, Philosophiam doceri, Astronomiam doceri, Antipodas doceri, jubemus. Ego verò etiam privatim à me Novationis vitium idoneis removeo documentis. Veritatis in me sit amor, an gloriae, loquantur dogmata mea, quae pleraque aliis accepta fero: totam Astronomiam Copernici Hypothesibus de Mundo, Tychonis verò Brahei Observationibus, denique Gulielmi Gilberti Angli Magneticae Philosophiae inaedifico: si novatione delectarer, forsan aliquid comminisci possem, simile Fracastorianis aut Patricianis conceptionibus. Ut is, qui delectatur occupationibus, rarò socii, nunquàm sui causâ descendit ad lusum aleae aut latrunculorum: ita mihi in veris aliorum dogmatibus, aut in corrigendis etiam, quae non undiquaque benè constant, tantum est negocii; ut nunquàm vacet ingenio ludere, novis, verorum contrariis, ex meipso inveniendis. Quicquid foris profiteor, intus credo: nulla mihi major crux, quàm, non dico, contraria menti proloqui, sed, intima sensa non prodere posse. Scio multos affectu simili novatores fieri: sed ii erroris, qui eos seducit, facilè redarguuntur; mihi errorem nemo demonstrat; subtilitates rerum aliqui, quia ipsi non capiunt, mihi in crimen novationis imputant.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
