# Epitome astronomiae Copernicanae 430

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/430

Descendo nunc ad opus ipsum Harmonices, Non dubito, eum qui damnat pruriginem nova comminiscendi, audaciam nova & pomposa profitendi, inventurum in Epilogo libri V. quod censoriâ virgulâ notet. Hic enim maculae & flammulae solis producuntur in argumentum exhalationum ex Sole, quae sint analogae exhalationum ex Terrâ: hic generationum animalium simulachra statuuntur in Planetis: hic tanguntur confinia Mysteriorum religionis Christianae; pulsantur parietes Magiae, Theurgiae, Idololatriae Persarum, Solem pro Deo colentium: quod crebrae interjectae cautiones non dissimulant. De his igitur curiositatibus, si non satisfacient ea, quae hactenus sunt dicta: saltem id Serenissimo inculcetur: Caput illud ipso titulo nil profiteri, hisi conjecturas; & quamvis id plurimùm conferat ad speciem operis: quia, ut habet capitis exordium, à Musis ad Apollinem ratio ipsa ducit: tamen cùm caetera operis constent suis demonstrationibus, caput ipsum, seu Epilogum illum, pro absect ohaberi posse.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
