# Epitome astronomiae Copernicanae 434

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, ENTOME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/434

in occasum: quia tamen hoc commune in singulorum illorum planetarum singulas periodos ita implicatur, varièque transformatur, vt primo intuitu discerni non possit, quidnam omnibus commune, quid cuique proprium; ideo totus ille compositus cujusque planerae motus, vt is in oculos incurrit, dicitur etiam in specie proprius illius planetae: praesertim cùm commune illud multorum, non ab illo communi motu primo totius mundi, sed a proprio motu vnius planetae originem habeat. Quot sunt partes doctrina Theorica Supra libro primo fol. 15. divisa est tota doctrina in partes tres proprias, primam de principijs ex quibus motus secundos Copernicus demonstrat smateria libri IV.) secundam de instrumentis manuarijs. quibus hi motus subijciuntur oculis, scil. de orbibus Eccentricis & similibus (materia libri V.) tertiam de ipsis singulorum Planetarum motibus apparentibus, & junctorum inter se communibus accidentibus (materia libri VI.) & in quartam, communem doctrinae Sphaericae & Theoricae, de motu octavae sphaerae apparenti (materia libri VII. ) Qua sunt Hypotheses seu principia, quibus Astronomia Copernicana salbat apparentias in motibus planetarum propris Haec sunt potissimum. 1. Solem in centro sphaerae fixarum, (vel quasi) collocatum esse, immobilem loco. 2. Planetas singulos moveri revera circa Solem in singulis systematibus, quae ex pluribus circulis perfectis, aequabilissimo motu conversis componantur. 3. Tellurem esse vnum ex planetis, sic vt orbem inter orbes Martis & Veneris mediu annuo motu circa Solem describat. 4. Proportionem Orbis hujus collati ad diametrum sphaerae fixarum, esse insensibilem, adeoque immensae similem. 5.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
