Latin
ENTOME
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 435
Unproofread scanNot analysed yet
Sphaeram Lunae ordinari circa terram vt centrum suum, sic vt motus annuus circa Solem (&sic de loco in locum) toti sphaerae Lunae cum Tellure communis sit. Censes tu, retinenda esse principia ista in hac Epitome? Cùm Astronomia duos fines habeat, salvare apparentias, &contemplati genuinam formam aedifimundani, de quibus actum est libro l. folio 4. &5. cij ad primum quidem finem, non est opus omnibus hisce principijs; sed possunt aliqua mutari; aliqua omitti; secundum etiam necessariò est emendandum: ad alterum finem etsi necessaria sunt pleraque, nondum tamen ista sufficiunt. Quanam horum principiorum possunt mutari vel omitti salvis apparentijs Tycho Braheus demonstrat apparenrias, mutato primo &tertio: Terram enim ipse cum veteribus collocat in centro mundi, immobilem; Solem verò, qui centrum &ipsi est orbium quinque planetariorum, cum ipso systemate sphaerarum omnium, facit annuo communi motu circumire circa terram, dum interim in hoc communi systemate quilibet planeta suos proprios motus conficit.